Liber Proverbiorum*

Caput 4: 3

nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea
(* Traductions européennes)

Glose

Nam et ego.Nihil magis ad spem percipiendae sapientiae mentes erigit, quam cum eos, quos in sapientia jam clarescere miramur, aliquando parvulos et indoctos fuisse meminimus.Unigenitus coram matre.Quare autem Salomon seunigenitum coram matrenominat, quem fratrem uterinum praecessisse Scriptura testatur, nisi quia ille mox natus sine nomine, quasi nunquam esset, de vita decessit?